monumenta.ch > Plinius > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 146
{LXXI} Est silvestris elelisphacos dicta a Graecis, aliis sphacos dicta, sativa lente leviore et folio minore atque sicciore et odoratiore. est et alterum genus eius silvestrius, odore gravi; haec mitior folia habet cotonei mali effigie, set minora et candida, quae cum ramis decocuntur. menses ciet et urinas, et pastinacae marinae ictus sanat, torporem autem obducit percusso loco. bibitur cum absinthio et dysinteriae.